Latin
EXOTICAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 577
Unproofread scanNot analysed yet
18. MOTACILLA Sialis p. 47. aestivo tempore in Carolina reperitur. 19. LANIUS tyrannus p. 55. 20. MOTACILLA rubra p. 56. 21. MOTACILLA --p. 66. &22. MOTACILLA --p. 53. instante hieme, in Americam Meridionalem avolant, &vere novo redeunt. 23. HIRUNDO purpurea p. 51. &24. CAPRIMULGUS europaeus, absconditis insectis, disparent. Caeterae; quarum attingit migrationes, quod autumno abeant, verbo denunciat. KLEINIUS, qui Gedani ex professo &indefessa diligentia in Migrationes Avium inquisivit, sequentia praesertim adfert. 25. ANATES, Anseres in specie, verno tempore quotannis trans Mare Balthicum tendunt; idem iter autumno repetunt. pag. 194. 26. COLYMBUS arcticus ex Lapponia, sive verno sive autumnali tempore hospes. 27. LARI partim in Chersoneso Helensi nidulantur, ubi fruticeta sunt interjectis lapidibus &gurgitibus, partim in altis littoribus insulae Nehringae; 28. STERNA Hirundo autem in arundinetis Casubiae nidulatur: ingruente hieme omnes revertuntur, unde venerint, Sundam Maris Balthici ver29. ARDEA ad Boristhenem &plus ultra in imperio Ottomannico portionis Europaeae commode stabulare possunt. p. 193. Tomus Qvartus. 30. GRUES per integrum annum ad paludes Lithuanicas, in Podolia, ad Boristhenem &Hellespontum usque reperiuntur, quo &nostrates commode pervolant, in itinere spicas segetesque novas legentes. p. 92. 31.