Latin
INDIGENAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 592
Unproofread scanNot analysed yet
109. Tetrao Coturnix Fn. 173. vere adulta, &quidem initio mensis Frondescentiae prata nostra fertilissima advenit, ubi inter gramina per noctes cursitans, sibilo suo tergemino mas, unica vero foemina, e longinquo auditur. Autumno &hieme earum ullam nec vidi nec audivi unquam; utrum itaque, quae aestate apud nos fuerunt, in Scaniam emigrent, ibique consistant, an multis illis, in Scania habitantibus, consociatae ulterius procedant, dijudicare nescio: neque novi an Coturnices, quas Cl. Kleinius Sendomiriam, Ukraniam, Podoliam &Valachiam petere dicit p), eaedem sint, quae in Svecia nostra aestivaverint. *PASSERES quidam evanescunt, manent vero alii. 110. COLUMBA Palumbus Fn. 175. rigorem climatis nostri sustinet quidem, utpote quae per hiemes plures, &quidem maxime acerbas, sub coelo aperto, cavea Horti Academici inclusa vixit, autumno tamen silvas nostras relinquit, nutrimenti sine dubio defectu compulsa: quo vero in hiberna eam mittant frigora, me omnino fugit; quod tamen longe non aufugiat, credibile est, cum inter primas vere appareat redux. Dum nives altae, illa jam dudum p) Prod. hist. av. p. 190. dum reversa lapsae, hiemsque inopinata, quod interdum accidit, nutrimentum adimunt, pagos, timidissima licet, victum quaesita invisere cogitur. 111. Columba Oenas Fn. 174. vergente mense Defoliationis, ad destructionem aestatis, vel paulo prius evanescunt, &primis diebus Germinationis, cum Motacilla alba vere redeunt.