Latin
INDIGENAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 593
Unproofread scanNot analysed yet
De hibernis harum multas diversasque fovet vulgus opiniones, quas narrationibus variis de Columbis, quas hieme invenerunt, confirmare conatur; narratum a quodam mihi est, quod dum quereum hieme aliquando caederat, Columbam Oenatem ibi invenisset, quae rigida, domum perula asportata, calore admisso vires &motum recuperaverat, quamque deinde per annos plures domo ejus sat mansvetam vixisse dicebat. Quod vero Oenates omnes talia sibi eligant hiberna, nec novi, nec contendo. 112. ALAUDAE plurimae ut pratensis, Fn. 191. arborea Fn. 192. &campestris Fn. 193. per hiemem adultam, vel dum acerrima est, inter nos desiderantur, mense vero Februario, frigora si tempestate excipiantur mitiori, iterum apparent. 113. Alauda arvensis Fn. 190. avium migrantium omnium prima redux, cantu suo tremulo appropinquans ruricolis prima quoque annunciat ver. Primas, quas vere offendimus, non altè a terra se tollere, sed valde humiles turmatim volare videmus q). Autumno, diebus ultimis exsolationis, in agris undique congregari, &vesperis quasi austrum versus migrare videmus. De hibernis earum, utrum sub radices arborum absconditae hiemem agant, an in Scaniam migrent, quod quidem ob infinitam earum multitudinem, quae hieme ibi reperitur, credibile est, quid Pp. Tomus Quartus. q) Alaudam, ante festum purgationis Mariae quae prodit, non altiut a terra unquam volare, existimant rustici, quam boves jugum sibi impositum portent. quid certum contendere non adeo: id autem verum est, quod autumno abeuntes, &vere dum redeunt, in catervas semper congestae sint. 114. STURNUS vulgaris, Fn. 183.