Latin
STATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 67
Unproofread scanNot analysed yet
Unde tot populares meos, Rem Herbariam nondum ita propositam fuisse, ut oeconomiae quoddam emolumentum afferret, conquestos audivi. Est hoc quod etiam mihi ansam praebuit opusculum adornandi, uti spero oeconomis nostris, in pratis curandis occupatis, haud sane exiguo futurum usui, quippe non solum edocebit, quid serendum sit in pratis apricis &elevatis, verum etiam paludibus &stagnis, sylvis &locis nemorosis. Oeconomorum nostrorum experimenta eo nondum, propter Botanices inscitiam, collineavere, cum tamen posterius aeque ac prius, scitu necessarium sit. Nitraria 20 circiter annos in hortis nostratibus viguit, nec floribus familiam suam detexit; at vero adjecto sale proximo anno flores protulit, quod alioquin continuo recusasset. 320 A Botanicis in lucem editae sunt Florae cujuslibet ferme Europeae Regionis, ut Botanicae operam dantibus prodessent, imo aliis, unde quaevis plantae comparari possint, nosse cupientibus; palmarium vero ex ejusmodi eruendum Floris, quod una provincia ab altera diversis plantis differat, nullius fere aestimationem mereri, multis visa est, eam ob caussam, quod Plantas, ratione soli natalis, non consideraverint. e. gr.