Latin
STATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 68
Unproofread scanNot analysed yet
Comparatione inter Monspeliensem &Svecicam instituta Floram, vix plures reperio communes plantas, quam Aquaticas &Nemorenses. Verbo: haec consideratio plantarum secundum stationes erit mensura omnis florae ad alteram quamcunque, secundum quam Flora judicari debet. PI. AQUATICAE, nostro frigidissimo hiemali tempore radicibus in imo aquarum demersis, quod a glacie intactum relinquitur, aeque bene conservantur ac in India vel in Tepidario, quo punctum congelationis nunquam extenditur quamobrem etiam Pl. aquaticae, littori propius, ubi a glacie destruuntur, non accedunt, hasque aquaticas plantas Europaeas, easdem cum Indicis communes deprehendimus. Pl. NEMORENSES, quae inter frutices nascuntur, flores primo vere &ante vernationem s. frondescentiam arborum expandunt, autumno autem melius quam in ullo frigidario frondibus delapsis conteguntur, quae vento removeri non possunt, &nive tandem cadente, arenae instar volatilis, acervis ejusdem nivis frutices abscondentibus, cumulantur, ne gelu radices earum attingat. Non sine admiratione in hortis nostris intuemur, primis autumnigelidis noctibus, quibus Indicae tenerrimae plantae destruuntur, veluti Tagetes, Amarantus, Celosia, Phaseolus, Tropaeolum, Mirabilis, Cucumis, Helianthus &c. quod iisdem etiam e nostris indigenis, frigore urantur Echium, Anagallis, Bryonia, Parietaria, Helzine, Xanthium, Impatiens, imo vel lapponicus Sonthus Alpinus si loco aprico consistant, sinvero subterfrutices crescant, usque ad ultimum autumnum perdurant; Quod ipsum significat, Nemoribus peculiarem aliquam &ignotam inesse virtutem frigori resistendi. Imo unica Arbuscula Svetica gemmis carens, est Rhamnus Frangula, quam nemo in regione ubi gelu hiemale dominatur, vigere posse crederet; haec tamen aperto nunquam nascitur campo, sed nemorosis &aquosis.