Latin
STATIONES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 4 69
Unproofread scanNot analysed yet
Alias igitur Europae australis plantas, quam quae vel aquis vel nemoribus protegantur, in nostra regione hiemem salvas transigere haud posse, hinc liquet. 410 Botanico Herbarium sibi paranti, vel alius cujuspiam usus &meditationis gratia plantas ad manum habere volenti, vel cuicunque denique Medico &Pharmacopoeo in Medicina adornanda vel alii necessitatis urgentis caussa, certas desideranti plantas, haud parum proficuum erit, ubi reperiatur planta desiderata, statim cognoscere, quae loco natali sibi debito quaeratur &non alibi. Et idem ille Botanicus Plantam Quaestionis sine mora inveniet, quam soepe alius quis diutissime, licet vicinam, frusta venatus fuerit. 5:0 Cum omnes herbae in solo natali optime vigeant, hinc necessario concludi potest, illas maxima ibidem gaudere virtute &qualitates veram praestare efficaciam. Quamobrem Pharmacopoeus, vires Plantarum in medicamentis praestiturus, quantum possit fieri, licet ipse easdem ex solo debito nequeat colligere, in solo tamen non alieno colat. Herbae Alpinae longe majori, ex ipsis alpibus delatae, gaudere vulgo censentur virtute, quam cum extra Alpes cultae fuerint. Vera Archangelica sponte in alpibus juxta rivulos nascens, quae alias in hortis nostris plantatur facillime, duplam quantitatem praebet resinae, si ipsis alpibus oriunda fuerit, quam si nostris enata fuerit hortis, &summis labris degustata Archangelica alpina, longe praestantiorem prae hortensi inesse sentimus vim, &sic in caeteris. Apium officinarum in australi oritur Europa juxta paludes &aquas, ubi foetidissimum est, tamque naribus, quam labris maxime ingratum; solo autem sicciori, in nostris viridariis satum, majorem partem &saporis &odoris perdit, quo statu vocatur Apium dulce &inter fercula nostra sapida numeratur.