Latin
DYSENTERIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 100
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquot abhinc annis dum Variolae, Upsaliae, funestissimae, omnes fere in vicinio abripiebant pueros, N. D. Praeses liberorum suorum collis Moschum, ut mos diu fuit Norrlandiae, appendit: quo id impetravit, ut pestifero hoc malo intacti permanserint. Variolis nuper infectorum femora fomento, e lacte saccharato, fovere, more receptum est, quo insecta illinc allici quasi videntur; femora enim, pustulis, utpote assata evadunt, reliqua vero corporis pars minori Variolarum multitudine afficitur. In pueris ad Variolas praeparandis Mercurialia &Sulphurata adhibentur, &oculis, ne laedantur, applicatur Crocus, quo nautae indusia, ne supra modum pediculis torqueantur, colorant. Chinenses, Variolas inserentes, puri, naribus admoto, Moschum addunt, ut eo Acaros, e same, in frontis sinum expellant. Vulnus quoddam Variolis laborantis, non prius, quam malum hocce corpus reliquerit, consolidari, &exanthemata quam maxime ibidem accumulari, a vivo quodam, quod, urgente injuria interna, hunc velut exitum quaerit &confugium, provenire quoque videtur.