Latin
DYSENTERIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 99
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus igitur, epidemia eatenus, (*)miasma tale fit, oportet, ut ex aegro facile evaporare, propagari &multiplicari possit; haec vero praedicata non nisi viventi cuidam tribuenda censemus. Domestica Medicina, quam contra hoc malum Vestrogothi ex Infuso Herbae Ledi (**)adhibent, quod narcotica, virulenta &insectis odiosa est vi, animalcula heicc quoque quasi caussas adesse innuit. Huic rei foemeratur egregia observatio D. D. Ass. Wahlbom, qui infanti, hoc malo correpto; Calmariae, Julap. Mosch. Lond. porrexit, quo post biduum, leyi quadam Scabie totum aegri corpus effloruit, &Tussis ferina cessavit; aliquo interjecto tempore, eodem malo redeunte; &scabie interiora petente, idem adhibuit remedium, quo eundem, quem antea, denuo obtinuit effectum, &infans omnino sanus evasit. Nonne igitur Tussis ferina, ex Acarorum quadam specie, in organis pulmoni dicatas, alimentum potissimum petente, derivari possit? eujusmodi qvum remediis tollatur vel leniarur. Quare haec ipsa, uti Variolae &Morbilli, vitam nostram semel infestet; nec redeat, aeque nescimus, ac cur Scabies senilis saepius non recurrat. VARIOLAE. Est VARIOLIS magna cum prioribus cognatio. Ex caussa in Europa vel America nequaquam quaerenda nascuntur; numquam enim sine contagio ad nos transferuntur. Vero est simillimum, eas, eodem modo, excitari, praecipue qvum pueri, nimio dul(*) Sanos pueros domum introisse aegrumque unicè convenisse, &Tussi ferina breve postmodum affectos fuisse; observationes exstant. Medicos aegrum ex aegro visitando, miasma hujus secum duxisse, aliosque eodem infecisse, in ore Medicorum est omnium. **)Eadem planta Sues &pecudes, pediculis infectae; sanantur. ci enutriti, &mitioribus praediti humoribus, magis hoc malo, haud aliter, ac Scabie, infestentur.