Latin
ARBORETUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 174
Unproofread scanNot analysed yet
ARBORETUM SVECICOM, QUOD, PRAESIDE D. D. CAR. LINNAEO, Proposuit DAVID DAVIDIS PONTIN Ostro-Gothus. Upsaliae 1759. Junii 30. Quaenam qualisque esset vita sine arbore ulla, sine Frutice viventium? PLINIUS. rtem Arboreticam, a pluribûs licet inceptam, ad umbilicum tamen a nemine perductam LA esse existimo; quare nihil fere commumus, vel in publicis vel privatis congressibûs, quam querelas audire ob defectum Silvarum, qui patriae nostrae imminet, cum non possit non portendere denuntiareque olim calamitatem longe tristissimam, Plurimi, inquam, questum hunc frequentant, timore haud mediocri perculsi; multi nihil nisi de seminatione arborum loqvuntur, at pauci tantae rei manus admovent auxiliares; nonnullos Quercubus &Pinis aliqua conseruisse loca vidi, sed paucissimos, proh dolor! cum successu exoptato.