Latin
ARBORETUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 175
Unproofread scanNot analysed yet
Argumentum itaque hoc ipso, de silvicultura, utilius &elaboratu dignius eligere me non potuisse arbitror (*),cum idem summo Magistratui cordi fuerit; cumque eo civibus optimis me inservire sperem, pariterque etiam illae artes &scientiae, non infimum sibi vindicent locum, quae ad felicitatem Reipublicae conferunt. Non sine dolore plebeculam intellexi carere requisitis, ad peramplum hoc opus, necessariis; intellexi saepius totam fere vulgi silviculturam magis substitisse nudis verbis, quam praxi labori adnexa: existimando Arbores serere, aut exiguam esse artem, aut plane naturae relinquendam, quoniam arbores, tota die, e terra excrescant ac semetipsas multiplicent, nec recordando Quercum, Pinum vel aliud quodlibet lignum facilius citiusque exstirpari, quam, exstirpati loco, enasci: &quid turpius visu esse potest quam campum sine gramine, fruticem sine fronde, terram sine arbore. (CAPUT I. eorις Arbores &densae silvae loca, veluti Naturae duce, occupant, ubi vel nulli, vel pauci admodum homines commode versantur; e contrario autem, quo magis homines sese multiplicant, eo etiam magis silvae exscinduntur &eradicantur, foci, sepimen(*) Sed dubitant homines serere atque impendere curam. Quid majora sequar? Salices humilesque Genistae, aut illae pecori frondem, aut pastoribus umbram sufficiunt; sepemque satis, &pabula melli. non ulli obnoxia curae. VIRG. Cicero cum de Reipublicae salute ageret, dixit: Nihil homine libero agricultura dignius. Alibi: In Agris Silvisque sunt Senatores. (**)Columella suo aevo dixit. mentorum, arearum, agrorum &pratorum caussa, praesertim ubi vulgus, ut apud nostrates, agriculturam &vitam pastoritiam peculiarem sibi vindicat. Hinc cum homines domos &villas in desertis exstruant, arbores etiam magis magisque exstirpari solent. Praeterea ad depauperandas silvas id referri debet, quod pleraque nostra domicilia, pontes, sepimenta circa agros, prata &pascua, non sine perniciosa silvarum jactura, lignis contexta sint; ut, arbores si post hac tanta licentia &luxuria, uti antea, sternantur, nec arte, neque cura ullius, restituantur, posteri, jure meritoque, depravatam perditamque majoribus objectare queant oeconomiae rationem.