Latin
ARBORETUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 176
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus etiam sine dubio notum est, quod, praedia possidentes, nimios sibi saepius efflagitent fructus; ista quidem cupido interdum, quod dolendum est, per avaritiam late sese diffudit, ut ligna majori quantitate, quam par est, exteris vendantur, &asseres ad peregrina exportentur littora: sic Pix coquitur liquida &inspissata, nec non fabricantur Cineres clavellati, qui per universam divenduntur Europam: Rusticus item, lucri gratia, Carbones &ligna, ut officinis parata habeat, ex stirpat maximas arbores, ne reticeam largam illam portionem lignorum, quae, tempore hiemali, in focis nostris consumitur: Denique, detestabilis destillatio Spiritus frumenti, quae haud ita pridem, felicissime obdormiscere coepit, &jure optem nunquam resuscitetur, lignum carius reddidit. Res vero metallicae, quae indies deteguntur, ac metallorum liquatione praeparationeve occupantur, haud immerito Reipublicae maximum adferunt lucrum, nec non firmam robustamque eam reddunt, e quibus vero si fructus percipere velimus, necessum esset magnam, &sane indefessam, adhiberi curam, qua Silvarum non tantum conservationem, sed etiam propagationem existimo, ne quando lugeamus defectum carbonum, cum DEus det metallum (*). §. III.