Latin
PETRUS BIERCHEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 2
Unproofread scanNot analysed yet
Vix ad obeundam, cujus nuper mentionem injeci, provinciam me accinxeram, cum grassantium in bellicis illis navibus morborum tres inprimis familiae sive ordines mihi sistebantur. Ad primum DIARRHOEAS referre liceat, easque ut plurimum ineruentas, cum horrendis torminibus, prostratione virium summa, febre itidem debilique summe pulsu. Proximum hic locum FEBRI UPSALIENSI, communiter sic dictae, ipsique hodie vulgo notissimae, concedimus. Hujus autem duas, quod fatendum est, epidemias observabam; quarum altera, urgente AEsTATIS calore, incipiens ad finem mensis Augusti durabat, meque ad classem adventante maxime saeviebat. Erat haec acutior &funestioribus symptomatibus stipata, Haemorrhagia scilicet narium in II:o stadio copiosa &absque levamine, pertinacissima, pulsu debili, vacillanti &celeri, Delirio taciturno, Tremore lingvae, subsultu tendinum, ut &fortioribus motibus convulsivis totius corporis, surditate vero in Stadio MItio &IV:o, quibus Petechiae apud nonnullos &Vibices accedebant.