Latin
PETRUS BIERCHEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 3
Unproofread scanNot analysed yet
Altera, quam AUTUMNALEM dicimus, magis lenta fuit cum dolore &Lassitudine totius corporis spontanea, vertiginoso &tensivo capitis dolore, tussi &oppressione pectoris dolorifica, Cardialgia cum nausea &Vomitu levatorio conjuncta, urina turbulenta sedimento farinaceo, ut &saepius retenta &ad declinationem morbi sangvinolenta; Aderat summa prostratio virium, pulsus debilis, subsultus tendinum, &apud plurimos sub initio morbi fluxus alvi gravis &pertinax. Tertio ultimoque loco SCORBUTUM nominamus, qui junctus, in prima epidemia, erat cum ulceribus cacoëthicis, doloreque artuum ostocopo, in progressu autem sine ulceribus fuit cum summa lassitudine spontanea, tumore pedum aedematoso, dolore artuum; calore interno externeque adurente, foetore oris &constitutione cachectica. §. IiI. Ut cuivis à Natura plantae sua, quibus continue sobolescat, semina sunt tributa; ita morbum frustra quis in medium produxerit, cujus praecipua quaedam, unde ortus sit caussa, non erit adsignanda. Cognita igitur illius indole, hujus cumprimis rationem habeamus, ut plana ejusmodi facilique via species morborum recte constituantur; neque eidem malo, ex diversissimis saepe fontibus oriundo, circumforaneorum more, unam semper meditemur curationem. Millena quidem perversae hujus medicinae, quam agyrtarum merito dixeris, omne aevum tulit exempla, sed totidem dolendos juxta effectus. Nomen ergo suum, si modo juste Medicus quisque, ut decet, tuebitur, partes suas, felici cum successu, peracturus, &morbum, &caussam ejus rite cognoscat, qua sublata &illum tolli in promtu est. Hujus rei probe memor id praeserrim, dum licuit, egi, ut CAUSSAS, quas jam exhibeo, morborum sedulo indagarem. Sunt vero harum, ut vulgo distingvi consveverunt, aliae praedisponentes, aliae propriae &principis idcirco considerationis; Illae, ut ex vocabulo proclive est judicatu, corpus unius hominis prae altero ad contagium admittendum disponunt &quasi praeperant, licet ingruentis rationem morbi, veram quidem &quam philosophorum ore sufficientem nuncuparemus, nullo modo in semet continere putentur.