Latin
SPECIES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 21
Unproofread scanNot analysed yet
SPECIES. Hic morbus praesertim ratione typi ab omnibus aliis ita differt, ut ejus diagnosis sit facillima, indole perspecta; hac vero ignorata, evadat difficillima, quoniam typum non servare videtur, cum tamen sit maxime regularis. Typus hic est, quod quovis die plerumque post meridiem hora tertia aut quarta exacerbetur, &repente invadat cum inquietudine, pulsu vehementi, aliisque symptomatibus febrim comitantibus, absque frigore nisi levissimo digitorum &nasi interdum, deinde vero post trium aut quatuor horarum spatium fere evanescit, ut febris vix sit manifesta (*)quamvis aeger langveat, sed versus mediam noctem lente &inopinato intendatur, &post eam in summam vehementiam excrescat, tandem circa tempus matutinum cum udore remittens aegrum admodum debilitatum relinquat: hoc in casu speciem febris continuae cum quotidiana duplicata, aut Amphimerinae duplicis praebet. Sed alio etjam signo essentiali notabilis est, nimirum quod ante meridiem alternis diebus, paroxysmo, qui nocte regnavit, fere exstincto &opinante aegro, tempus cibo se reficiendi, aut morbo remediis obviam eundi, sibi concessum esse, saepe circa horam decimam a. m. ,horror laevis ut in Quo(*) DODONAEUS inquit: Typus Semitertianae ita se habet: Singulis diebus accessiones invadunt, sed uno die febris magis invalescit, reduplicato etjam horrore, altero vero mitior est. Morbus longus est &periculosus. Ventriculus pracipue laborat.