Latin
SPECIES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 22
Unproofread scanNot analysed yet
Quotidiana vel Tertiana benigna existit, aut saltem quod apex nasi &extrema digitorum frigus sentiant, aegerque anxietate, quae plerumque ad paroxysmum vespertinum durat, afficiatur. Ita alterni dies aegro reliquis longe sunt graviores. Ex hisce satis apparet, hanc speciem inde facillime, dignosci quod febris quolibet νυχθημερω duos habeat insultus, unum nempe vespere subito invadentem, alterum vero subdole prorepentem noctem versus vehementiorem, &quoo alternis diebus ante meridiem tertius insultus accedat. Ita spero diagnosin hujus febris adeo claram evasisse, ut neminem fugiat. Ceterum lente &occulte incipit, procedit absque singulari siti, cum pulsu debili, caput debilitans. CAUSA. Causam &hujus febris &omnium febrium criticarum, nec non intermittentium vulgatissimarum investigare, satis est arduum, ut semper fuit; sedes enim mali ex sectionibus cadaverum adeo non detegitur, ut vel hinc pateat, in minimis eam haerere fluidis, &non sine ratione contendere videar, eam, quod ad maximam partem, a transspiratione laesa pendere. Per haec dubia viam quoad potero mihi quaeram, reliquam mihique nimis arduam, aliis in investigando felicioribus relicturus. Corpus humanum continuo vaporem transspirat, qui quamdiu aequaliter exhalat, caeteris paribus recte valemus: corpus etjam aerem attrahere tam ex propria sensatione constat, quam exemplo pueri, quem valde fatigatum &accurate tunc ponderatum Keillius (*)nocte in cella inclusit humida, qui (*)Keillius aphor. 45. Per omnes corporis poros continuus facilisque aëri patet ingressus &egressus. 46. Quae in aëre sub vaporis specie circumvolitant aqueae particulae, a cute nostra attractae, cum fangvine miscentur &corpus pondere augent. qui mane emissus iterumque ponderatus gravior fuit, quam vespere cum includeretur; quod omnino evincit, corpus humiditatem attraxisse.