Latin
CAPUT VIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 227
Unproofread scanNot analysed yet
PHILADELPHUS coronarius, in hortis communis, sed an ex america in Europam translata sit, aliis examinandum relinquo; facillime ad radices multiplicatur; sepibus uti praecedens inservit; tonsilis est; superbit floribus suis albis fragrantissimisque, sed apud nos semina matura non praebet; solum succulentum humidum &loca potius umbrosa quam aprica expetit. 101. SPIRAEA salicifolia frutex Sibiricus, hiemes nostras fert; terram succulentam eligit; augetur viviradicibus sive ramulis, e terra emergentibus; florescit copiose, sed semina non maturat; apud nos tondetur ad densas sepes, cujus summitates, quae floruere, hieme insequente saepius exarescunt. 102. ROBINIA duplex quidem est, nempe Caragana, quae apud nos ad altitudinem arboris binarum vel trium orgyarum excrescit, &Robinia fratex, quae semper frutex persistit, vix humanam altiiudinem attingens &radice repens; ambae tonderi possunt &sepibus inserviunt; prior tamen rigidior est, &ad radicem tenuior; altera vero magis laxa &repens; ambae seminibus plantantur, hiemes patiuntur uti reliquae e Sibiria translatae. 103. LONICERA tatarica, ab Asia boreali, in hortos nostrates invecta est; frigus nostrum tolerat. Similis est Xylosteo, sed altior sit; rigidis constat surculis ad radices multiplicatis; floret quotannis, sed parce fructus maturat; eodem modo ac Xylosteum colitur &plantatur. 104. CAPRIFOLIUM Lonicerae, ex Italia &Europa meridionali; similis est Periclymeno statura, foliis, caule &flore, ut vix discerni possint; at folia suprema perfoliata sunt. Eodem modo ac Periclymenum plantatur, sed facilius hiemes nostras sustinet, nec ab iis corrumpitur; simili etjam modo in hortis nostris pyramidali forma plantatur. 105. RIBES reclinatum, medium quasi inter Ribem rubrum &Ribem Uvae crispae est, quamvis huic magis affinis caulibus aculeatis; ab hac imprimis distinguitur ramis suis laxis; plantari potest ut Uva crispa depactis stolonibus. 106. SABINA, ab Asia boreali, similis Junipero, sed sine foliis pungentibus &graveolens; transplantatur solum stolonibus, in terra potissimum succulenta &umbrosa; tondetur facile, quamvis rami laxi sint. Difficile baccis propagatur, praecipue quum mas &foemina in diversis sint fruticibus, &uterque sexus apud nos rarius simul occurrat.