Latin
CAPUT IX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 228
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. Et sic communes frutices Sveciae enumeravi, qui coelum nostrum sustinent &materiam SEPIUM VIVARUM complectuntur, ex quibus sepes vivae in Svecia possunt &debent fieri, quum id inde obtineatur, ut non tantum silvis parcatur, sed etjam pabulum suppetent pecoribus, &umbracula graminibus. Verbo addam, quae &cujus generis sepes, ad quemlibet aptae sint locum. Ad PAGOS Salicem viminalem 15, uti optimam &altissimam, commendandam esse judico. In PRATIS frutices sint, qui graminum proventui favent, videlicet in locis ELEVATIS valent Xylosteum 34, Evonymus 32, Ligustrum 36 Prunus spinosa 57, corylus 31, Acer campestre 33, Salix caprea 25 &Sambucus 30 apud Pagos; sed in magis campestribus pratis Oxyacantha 56, Rhamnus 54, Salix rubra, Rubus &Rosae &c. praeterquam, quod arbores plurimae his immisceri possint, uti omnes arbores urbanae &pratenses, cum juxta radicem etjamnum tenerae exciduntur, ut fruticum naturam induant. In his Ribes rubrum 39 &nigrum 40 locum obtinent, &in LOCIS ULIGINOSIS Cor Frangula 42, Opulus 41, Alnus 19, cum nus 37, Salice purpurea 45 &cinerea 46. In SILVIS, praeter Juniperum, inserviunt Prunus spinosa 57, Berberis 58, Grossularia, Ribes