Latin
JOHANNES PILGREN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 258
Unproofread scanNot analysed yet
Ad harum considerationem propius dum oculum animumque convertimus, multiplicem foliorum compositionem, colorem florum, saporem odoremque diversissimum percipiamus, necesse est. Animalia, quae in hoc mundi theatro cernuntur, paene innumera non ultimum sibi admirationis locum vindicant, dum unumquodque eorum, ab Brutorum maximis ad minima Insecta, currit, volat, natat, se sustentat, armis semet ab impetu hostium defendit, oestro sese propagandi flagrat, &providam natorum curam agit, donec tandem sibimet providere, suosque profligare hostes, ipsi valeant. Cernimus denique unum eorum, alteri destructionem &interitum minitari, cum unum ex altero vivat, ut unius destructio sit alterius reparatio dumque langvidiora succumbunt, ut opus creationis perenni rideat flore. Itaque singula laetantur de propagatione, laborant pro sustentatione, pugnant pro conservatione, tamquam pro seipsis; cum tamen haec omnia, ad conservandum propagandum &illustrandum mirabile summi Creatoris opus, communi veluti instinctu conspirant. Homini igitur incumbit, ut ad hanc rem curatius pervestigandam, prius animum advertat, quam mali veniant dies.