Latin
JOHANNES PILGREN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 259
Unproofread scanNot analysed yet
Boni enim dies tantummodo Juvenili adsignantur aetati; at in senectute non nisi malos numerare dies licet, cum ipsa senectus morbus sit, cui extrema rerum fata imminent, &,poenae instar, hanc ipsam perseqvuntur aetatem. Quilibet enim morbo afflictus, exigua fere voluptate ex objectis hisce mundanis, quantumvis pulcherrimis, perfunditur. Saluti nihil anteferendum; nam ubi dolor, ibi nec amori, nec fami locus relinquitur. Quidquid igitur fini huic nostro, hac in vita, convenienter expediundum, in accrescente aetate fiat, nec in senium usque differendum. Huic sententiae Maronis adstipulatur effatum: Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit . Crescente enim aetate varia nobis subeunda est metamorphosis, licet secundum regulas artis Medicae exactissimas nostram institueremus vitam. Anno enim quinto decimo pubescere &foecundari incipit homo, &in vigesimum primum aetatis annum provectus crescere fere cessat. Mulier quinquaginta annos nata, amplius concipere nequit; tum frons in rugas sulcatur, cana nive capillorum hiemat vertex, totaque vita ad annum septuagesimum vel octogesimum, ad centesimum quam rarissime adscendit. 3. Et pertingunt ANNI, quibus dicas, non est mihi in illis delectio. Quomodo, quaeso, id arridere cuiquam potest, quod dolorem &molestiam indivulsos habet comites? Cum ipsa senectus sit morbus: Quidquid olim permulcebat, in senio effluxit. Cytherea ulterius suis non fascinat deliciis. Appetitus ad cibum sumendum, non cogit amplius; quaeque in juventute sapiebant fercula, insipida ventriculo, orexi laboranti, jam fere evadunt; &stultitia demum, quae ludicris nugis, animos puerorum delectabat, sub senio ingravescente, magis magisque odiosa redditur; immo functiones, quae omnes oblectamento &constantia promtissime antea exercebantur, non nisi summa frictione, molestia, &gravissima peraguntur sensatione. Ut gaudium dolori, ita etjam salus morbo opponitur.