Latin
JOHANNES PILGREN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 261
Unproofread scanNot analysed yet
Quotidiana experientia, memoriam aetate provectioribus deficere, singulos in dies minui, affectus torpere, judicium imaginationem &voluntatem debilitari, testatur; sed gravissimi illi affectus, taedium &dolor remanent, &apud eos altiores quotidie figunt radices; ut de illis merito dicatur, quod densae nubes post pluviam recurrant. Omnes, qui in priori aetate, temperamento praediti fuere sangvineo, in posteriori melancholico obnoxii evadunt. Homines, ad seniores annos provectos, ludorum gaudiorumque, quibus juvenes delectabantur, taedet. Sirenes, juvenes ad varias voluptates invitantes, senibus jam taedium movent. Custodes mortis animos eorum, multis variisque calamitatibus, jam jam occuparunt, ut maxima pars mortis jam praeterierit, &quae retro est mors teneat, teste Seneca. Sumtus demum ac reditus, magnae sustentandae familiae, haud sufficere, saepenumero senibus videtur; adeoque animi eorum, non tantum propriis, verum etjam aliorum distrahuntur curis: ita ut malum quotidie suum gemant. Nunquam his post nubila Phoebus; quippe quorum coelum plerumque spissis coopertum est nubibus; quibus item Sol microcosmi, nimium quantum obscuratur, luceque privatur pristina, adeo ut, in senectute, una calamitas vix ante desinat, quam insurgat alia. Ipsa senectus morbus est, complicatus plurimis dirisque malis, quae pulchre enumerat Hippocrates Aphoris. III. 31. Senectuti spirandi difficultas, Catarrhi tussiculosi, Stranguriae, Dysuriae, arthritis, Nephritides, Vertigines Apoplexiae, Cachexiae, Scabies, Vigiliae, oculorum &narium Humiditates, Visus hebetudines, Glaucedines, &auditus Gravitates, VERS. III. 6. Quo tempore commovebuntur CUSTODES illi domus. Animalia pleraque, armis instructa sunt, quibus non tantum a violento hostium impetu sese liberare, verum etjam aliis noxam accelerare possunt.