Latin
JOHANNES PILGREN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 262
Unproofread scanNot analysed yet
Homo manibus hostem suum tentat contundere &brachiis, in quibus robur &agilitas, primarium consistit, maxima dexteritate amplectitur. Experientia testatur, feras in homines summo irruisse impetu, sed amplexu ita compressas, &inter brachia suffocatas fuisse, ut vitam exhalare coactae fuerint. Urgente necessitate natura unicuique animalium, custodem suum monstrat. Pecora inimicis suis cornua opponunt. Vires in cornua sumit Taurus: Ovid. Canis rabidos dentes ostendit: Felis rapaces ungves. Eqvus calces remittendo hostem profligat. Homo autem brachiis extensis adversario obviam venit suo, quae, vicem optimi tutoris &defensoris, agunt. Quis hos domus custodes, aetate tremere &labefactari, ignorat? Tremor, defectus systematis nervosi, signum est. Quicunque in adolescentia laboribus se fregit, qui Veneri &Baccho nimis fuerunt addicti, de hoc malo primum conqueruntur, Navis in vasto mari, undis &spumantibus agitata fluctibus, procellis imbribusque obnoxia, citius vacillat &debilitatur, tensique ejus citius relaxantur funes, quam illa navis, quae in tuto &clauso portu, tranquilla jacuit. 7. Et pervertent sese VALENTES robore. De genubus dictum. Cujusvis animalium robur a musculis pendet; quo fortiores enim musculi, eo fortior motus inde resultat, &contra, ac dum plures ad unum eundemque effectum concurrunt, tunc sane fortior evadit motus. Necesse enim est, ut funis filum, caeteris paribus, vi superet. Nulli corporis parti, tanta copia carnis, &musculorum, ac femoribus annectitur; quibus pedes &tibiae firmantur, eriguntur &stabiliuntur, quare robori eorum, totum aedificii pondus incumbit, &illud columnarum instar sustinent; non aliter ac validissimi avium musculi, cum maxima carnis abundantia, ad pectus reperiuntur, quorum usus, alas inter volandum extendendi, cursumque dirigendi, est maximus.