Latin
VERMES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 347
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ad basin demoritur, ad apices vero suos continuat, dum in fructificatione emittatur, atque in semina intret, ut in novas vitas dispergatur. Ubi autem nullam hoc modo erumpendi ansam nanciscitur, in infinitum, caeteris paribus, continuat, modo nutrimentum, quod sibimet praestare nequit, obtineat. Substantia corticalis altera est pars vegetabilium essentialis quae plantis alimentum praebet, &,quantum in se est, substantiam medullarem includere conatur terraeque, unde victum colligit, adhaeret, substantia medullari sursum continue serpente, corticalemque, mollissimas ad extremitates, ubi minima est resistentia, distendente. Quamdiu substantia corticalis sufficiens alimentum habet, ut satis valida evadat, medullarem non facile emittit, debilitatam vero diffringi necessum est, ut medullarem in fructificatione effundat. Sub stantia medullaris plantarum multam analogiam cum medulla spinali animalium habere videtur, etsi nervis careat; quare nos fugit, an plantae &animalia aliter discrepent, quam hisce solis, quibus sensatio &motus voluntarius, qui in plantis non existunt, in animalibus exseruntur. Sed etiam hoc discrimen quam observatu sit difficile, ex aliquot Mimosis &Oxalide sensitiva, tactu se contrahentibus, intelligimus. Sub stantiae corticali plantarum respondet systema vasorum animalium, licet hoc in animalibus magis intrinsecus quam extrinsecus, inprimis ubi incipit, locatum sit, habeatque &arterias &venas, quae differentes in plantis non sunt necessariae, ubi cursus fit, non autem recursus humorum. Vegetabilia radice se alunt, quemadmodum animalia, quorum Ductus thoracicus radicatur &ramificatur ad tubum intestinalem, sterquilinium continentem, unde alimentum intra animal extrahitur, quemadmodum planta id extra corpus suum acquirit.