Latin
VERMES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 348
Unproofread scanNot analysed yet
Adhaec tandem in memoriam revocare non negligamus, quomodo foetus animalium eadem ratione, qua plantae, in primordio suo succrescant, ubi cum placenta uterina sive vitello radicant, funiculo umbilicali caulescunt, magnaque ex parte vitam vegetabilem crescunt, dum prima eorum stamina e carina Malpighii, vel cerebro medullaque, vel analogo medullaris substantiae vegetabilium, oriri videntur, neque minus systema simul vasorum e bulbo cordis in puncto salienti, nutriens effecturo analogum substantiae corticali plantarum. Vegetabilia triplici modo propagari animadvertimus. Primus est per viam generationis, quando planta ad fructificationem transmutatur, ut vita medullaris dimittatur, atque hoc modo ad novas plantas per semina dispergatur; in quod in vegetabilibus ita est in usu, ut ne plantam quidem cognoscamus, quae jure excipiatur. Heic clare perspicimus, gemmas futurorum annorum, cum ad flores transmutabuntur, aliquot annos ante transformari, &si haec metamorphosis in principio suo inhibeaFructificatio tur, gemma vitam suam continuat. constituit partes plantae genitales, quae temporariae sunt, &post unicam generationem pereunt. Arbores quidem quotannis florere videmus, at scire nos oportet, id vegetabile, quod ista genitalia vel flores perdidit, novos non recuperare, sed postea Orientes e recentibus exire ramis, qui proinde novam in planta vitam ordiuntur. Modus secundus per propagines fit in plantis viviparis, uti denominantur, quemadmodum in Poa, Aira, Festuca viviparis, quae fructificationem quidem incipiunt, calycemque suum formant; at loco germinis confestim excrescunt folia, sive planta novella sine staminibus, quae decidit, jamque germinata radicat.