Latin
VERMES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 351
Unproofread scanNot analysed yet
In inferioribus crescentium partibus mater demoritur, ipse autem articulus, tanquam substantia corticalis, remanet, solidamque substantiam a parte interiori quotannis deponit, sicut cortex arboris librum transeuntem in substantiam ligneam relinquit, quamvis solidior haec substantia, pro more gentis, saepissime sit calcaria. Itaque exuviae ejusmodi animalium, frutici similes, remanent, in quibus foramina residua observantur ultimorum animalculorum, quorum machina poro instructa fuit, ut nutrimentum sorbillarent quibusdam tentaculis, petalis sive productionibus, loco motus ejusdem, N(intra quas genitalia cum ovario exstiterunt, ita quidem, ut a floribus plantarum, qui plantae internae merito appellantur, alia in re, quam motu solum voluntario vix differant. De hisce Zoophytis vide incomparabilem Ellisium de Corallinis. Taenia, nullibi fixa, longitudinaliter sine ramis extenditur, ac inenumerabilibus faetibus constat, quorum singuli unicam prolem proereant, &tamdiu vivunt, ut una mater progeniem mille generationum numerare possit. Unicuique articulo intrinsecus exiguum os sive apertura pro ingerendis &excernendis, tenerrima etjam viscera ac genitalia; corticem vero habent communem; divulsi a se invicem succrescunt, atque altera parte, ad instar Tritici repentis articulatim abscissae, multiplicantur. Volvox est globosus, pertenuis licet, multa semina sparsa, dissimilis magnitudinis, magis minusque matura, in se habentis, baccae similitudinem fert. Haec semina matura elabuntur, atque in aqua, more matris suae gyrantur. Magna autem simpliciaque animalia, quae cerebrum ac medullam spinalem crusta ossea obtecta habent, composita fieri non possunt, cum medulla sit limitibus circumscripta, exrra quos egredi non potest, siquidem terminos incremento ejusdem ponant. XCV. FLORA