Latin
CANENOIU
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 353
Unproofread scanNot analysed yet
CANENOIU, QUAM, Sub PRAESIDIO D. D. CAR. LINNAEI, Proposuit CAROLUS HENR. WANNMAN, Upsaliensis. Vpsaliae 1759. Masi 30. emper aliquid novi ex Africa provenire, proverbium tritissimum erat veteribus Romanis, quod ad hunc usque diem satis comprobatur. Nulla enim usquam terra tot tamque insolitis, atque haec, scatet naturae miraculis. Hic in sylvis rudentes inveniuntur Leones, tremendae velocitatis Tigrides, maximi Elephantes &Rhinocerotes ac Hippopotami, innumeri Canes aurei, nec non Ichneumones, Zibethae, Hystrices cristatae, Lepores capenses, Gazellae Zebrae, Najae, Torpedines, Strutiones, Ardeae Pavoninae, Trochili; ad littora Crocodili; in mari Squali, Chimaerae; quin &homines ipsi heic aliam prorsus habent formam externam. Sic nigri Mauri ingentes Oculos, crassiora Labia, depressum Nasum, pendulas Mammas, singularem pudoris sinum ostentant, ut taceam Troglodytas, Satyros, Sylvanos, Sphinges, Dianas, Hamadryades, Cynomolgos &quae sunt reliqua. Nec Tom. V. Nec plantae minus &arbores heic sunt prodigiosae; sed dolendum, quod tam pauci Naturae scrutatores hanc terram penetrare potuerint, &maxima haec naturae miracula detegere.