Latin
HORDEUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 357
Unproofread scanNot analysed yet
OLDENLANDUS (Henric. Bernb.) ,natione Danus, secundus fuit Botanicus, qui ad Caput bonae spei accessit &plantas ibi conquisivit, cujus herbarium jam possidet Cl. Burmanuus, Prof. Amstelodamensis. HARTOGIUS (Joban), Medicus, Hortulani academici Leidensis filius, tertius fuit, &qui hoc seculo Caput bonae spei tanquam Botanicus visitavit; cujus Catalogus, cum praecedentis, itidem appendicem ad Burmanni Zeylonensia intravit. BURMANNUS (Joban), Professor Botanices Amstelodamensis hodie celeberrimus, ipse quidem non adiit Caput bonae spei, sed inter Botanicos tamen hodiernos is est, qui plurimas fovet plantas capenses, &facile omnes possidet, quas Hermannus, Oldenlandus, &Hartogius ibi investigarunt &inde attulerunt. Vir amplissimus in libro Decades plantarum Africanarum, nitidissimas plurium rariorum plantarum capensium icones suppeditavit, quibus non mediocrem copiam vidi, missam a viro nunquam satis laudando ad N. D. Praesidem. Horti Hollandici floruerunt imprimis numerosis plantis capensibus, cum Hollandis proximus ad propriam Provinciam sit accessus; qui igitur plantarum capensium studiosus est, eos imprimis auctores evolvere debet, quibus ad eosdem hortos patuit aditus, quales sunt: KIGGELARII hortus Beaumontianus, COMMELINORUM horti Amstelaedamenses praeludia, plantae rariores. BREYNII Centuria &Prodromi. N. D. PRAESIDIS hortus Cliffortianus. BOERHAVII hortas Lugduno-Batavus. SEBAE Thesaurus. Praeter hos multa occurrunt in PLUKENETII Phytographia, PETIVERII Gazaphylacio, RAJI historiae plantarum tomo tertio, VOLKAMERI Flora Norimbergensi, DILLENII horto Elthamensi, MILLERI dictionario, &quae sunt plura. Africanae Herbae, imprimis autem capenses, a procellis istis maxime horrendis frequentissimisque judico faciem habent asperam, duriusculam &obscuram, ut Botanici saepe peritissimi in hortis Botanophilorum primo intuitu dignoscant africanas plantas ab aliis, quod verbis definire difficilius est, quam ipso usu addiscere. Unde etjam Rajus in praefatione ad supplementum p. VII.