Latin
HORDEUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 358
Unproofread scanNot analysed yet
notandum, inquit, plures fruticum &suffruticum species capenses, ramulis &surculis, foliis adeo crebris &confertis, ut eos penitus contegant &occultent, undique cinctis, circa hoc promontorium reperiri, quam in toto praeterea, quod hactenus noverim, terrarum orbe. Et vere quidem statuit plures heic esse frutices, quam in alia quapiam regione nobis nota. Heic enim caule perennant etjam illa genera, quae alibi vix ac ne vix quidem fruticescunt, ut Schoenus, Scabiosa, Echium, Campanula, Asclepias, Conium, Bubon, Linum, Zygophyllum, Phlomis, Geranium, Trifolium, Atractylis, Cacalia, Tanacetum, Gnaphalium, Aster, Lobelia, Genera plantarum promontorio bonae spei propria &in aliis terris nondum observata, tot omnino sunt, ut dubitem, an cum hac ulla possit conferri terra. Anthospermum, Cliffortia. Exacum. Arctopus. Clutia. Galenia. Antholyza. Corymbium. Gethyllis. Brunia. Chironia. Gnidlium. Barreria. Cunonia. Gortera. Brabejum. Diosma. Hebenstretia. Borbonia. Eranthemum. Hermannia Hae Melianthus. Selago. Haemanthus. Solandra. Osteospermum. Lachnea. Stapelia. Protea. Limeum. Seriphium. Penaea. Leucadendrum. Phylica. Tarchonanthus. Myrsine. Roëlla. Mesembryanth.