Latin
HORDEUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 359
Unproofread scanNot analysed yet
Europaeas plantas, aut cum Europeis communes, rarissimas ad Caput bonae spei deprehendas. Plures tamen in posterum per frumentorum &vegetabilium hortensium plantationem eo forte introduci poterunt; hodie notae sunt: Anagallis arvensis, Antirrhinum spurium, Artemisia pontica, Artemisia caerulescens, Rumex vesicaria, Ruta graveolens. SUCCULENTAE heic maximo sunt numero. pleraeque crescunt in rejecta ad litora arena; quae autem in montibus, aliae in campis argillaceis aliae prodeunt, uti Mesembryanthema, Aloes africanae, Antherica, Tetragoniae, Portulacae, Crassulae, Cotyledones, Cacaliae, Gladioli, Ixiae, Oxalides. GENERA nonnulla plantarum heic vastissima sunt &singularia, ut: ERICAE, quae corollis florum &altitudine caulis ab aliis mirum in modum differunt. GERANIA capensia omnia a congeneribus suis Europaeis maxime differunt: Perianthio monophyllo, Corolla inaequali, Staminibus 7 irregularibus, Seminibus arista pilosa, tandem pleraeque sunt fruticosa Foliisque alternis. LEUCADENDRA mire speciosa, capitulis prodigiosis, intuentium oculos in se alliciunt. ALOE, inprimis quae dicitur persoliata modis adeo innumeris variat, ut qui ad florem non attendit, ad larvam tantum respiciens, facile crederet se tot videre species, quot sunt varietates; quas itaque enumerare certarunt Belgii Botanici. GNAPHALIA, quae plerumque heic fruticescunt, speciosos obtinent calyces &tandem in Xeranthemata abeunt elegantissima. LOBELIAE, quae heic tam diversimode variantur. ARCTOTIDES, quae quasi per gradus intrant CALENDULAS. OTHONNAE &SENECIONES, quae inter se quasi permutari videntur. ASPALATHI, qui Foliis suis tenuibus fasciculatis &Capitibus magnis ab affinibus discrepant.