Latin
V VARIETATES PANIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 57
Unproofread scanNot analysed yet
Boerhavius igitur hydropicis curandis aliquantulum dedit biscocti, quod siccum consumeret, postea vero dimidium cochlearis vini Rhenani per vices propinavit, illo fibras, hoc nervos, confirmans. Sed, ut ad diversa panum genera revertamur, observemus simplicium panum proprietates eorumque varietates. Avena videlicet magis est acescens, quam hordeum, Hordeum Secale vincit, secale Triticum, hoc vero Fagopyrum superat; unde concludimus, quaenam panum species in quolibet morbo sit adhibenda. Cumque avena maxime acescat, a Medicis recte praescribuntur decocta avenacea, ut refrigerantia, in morbis ardentibus, &iis, qui ad hos maxime proni sunt; contra, praeparata ex farina avenae, aut panè acido, minus prosunt hystericis, hydropicis &Febribus intermittentibus, Frumentum crudum si comeditur, intestina inflat &tormina excitat, ut observat Galenus. Hinc rite praeparandum, antequam in panem abeat; quod, secundum Qvercetanum, quatuor operationibus peragitur: I. Puri ab impuro separatione ad farinam, hoc est farinae a furfure. II. Puri cum aquae conjunctione, scilicet malaxanpinsendo. do, III. Fermentatione, ut gluten &viscidum attenuetur. IV. Coctione, ut fermentatio destruatur &particulae digerantur. §. VII. Meum quidem propositum non est ptocessum panificii determinare, quod pistoribus relinquo, sed praecipua tantum paucis complectar. Ut panis bonus, sapidus &salubris evadat, semina aliena s. peregrina primum cribro separanda &pulvis probe removendus, postea frumentum torrefaciendum siccatoriis aut fornace, tandem ad molam deferendum, ut in farinam comminuatur. Fit hoc apud nostrates trifariam; excretione, purgatione &commolitione. In prioribus casibus frumentum molitur non torrefactum, postremo plerumque torridum.