Latin
V VARIETATES PANIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 58
Unproofread scanNot analysed yet
Molae excretoriae flores farinae a furfure prorsus separant, unde farina existit optima, indeque panis bonus &salubris. Purgatio autem fit, quando mola ita dirigitur, ut extrema granorum &putamina praecipue a pulpa secernantur, quae, cribro his semotis, deinde in farinam conteritur. Commolitio autem dicitur, ubi furfur non separatur, quod molendi genus plebi nostratium est usitatissimum. Ceterum ad indolem lapidum molarium attendere debemus. Multum in eo peccari nemo ignorat, quod lapides molares sumantur a Cote Sandsten (syst. Nat. p. 147. No 4. )unde facile atteruntur &quoridie acuuntur ferramentis, ubi lapilli detriti farinae miscentur, &panis inde praeparatus cum stridore dentium manducatur, quod in variis provinciis nostris, sed maxime ad officinam cupri Roras in Norvegia, observatum est. Effectus, inde metuendus, percelebri observatione, anno 1737, Harlemi facta, luculenter patet. Celebris Novellarum scriptor ventriculo debilitato &acido spontaneo laborabat. Incassum tentatis aliis remediis, monebatur a quopiam, ut arenam subtilem subinde assumeret, quae, instar sabuli in ventriculo muscoloso gallinae, cibum digereret. Ab initio quidem adeo felicem expertus est successum, ut magna cum laude hoc Medicinae periculum commendaret aliis, sed experientiae, post dimidium anni, funestas dedit poenas; torminibus enim cruciabatur horrendis, ut vermiculi instar in pavimento reperet, donec, molestissimam sibi, efflaret animam. Pulvis enim hic arenosus, qui per ductus vitales resolvi non poterat, in minutissimas intestinorum meatus penetrabat, ibique obstructiones, concretiones, exulcerationes, velut venenum pestiferum, efficiebat. Fugiat igitur panem arenosum, qui vitam amat.