Latin
PETRUS BIERCHEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 6
Unproofread scanNot analysed yet
Idem nostratibus, statione utentibus, accidit, quorum cum X ad XV, in maritimo cursu, singulis diebus in classe universa morbis corriperentur, occupato portu, praesertim apud Gotheburgum XXX, XL, quin immo L, in aegrotantium quotidie numerum accedebant, qui tamen manifeste minuebatur, ut primum se mari denuo committerent. Inde nullo apparet negotio, quam utile sit, &quoque necessarium, ut classes tali expeditioni destinatae, stationes, uti pestiferas evitent, vel saltem appulsis ad littora navibus, nautae in continentem se, quavis data occasione, recipiant, quo &corpora movendi, &libero aëre fruendi ansam nanciscantur, Dani, binis istis mensibus, cum mostros in Flecker ô Norvegorum operirentur, suos quotidie exscendere siverunt, iisdem quoque sub tota expeditione illa, satis belle erat. In triremibus (Galerer) degentibus, quibus eadem atque nostris classiariis, alimenta praebentur, eandemque cum hauriunt auram, rectius tamen semper valent. Tantum vero valetudinis unde discrimen? Ratio in promtu est. In ramos hi &vela, ingenti cum labore, interdiu, &quidem sub dio incumbunt; cum autem advesperascit, nullis locorum angustiis clausi, terra puroque aëre libere utuntur. Neminem vero fugit, olora &recentia vegetabilia, scorbuticis optima sanitatis remedia esse, cum salia eadem neque tanta copia ingrediuntur, neque diu retineant, ut pingves illi &carnium cibi; quapropter consultissimum judicamus, ut saluberrima haec alimenta, quam diligentissime, dum occasio sic tuleris, usurpent, motione ad littora deficiente (a).