Latin
PETRUS BIERCHEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 7
Unproofread scanNot analysed yet
Lardum inter maxime nutrientes cibos merito, suo numeratur, qua propter priscis etjam athletis, quorum in viribus &robustis lacertis, summa fuit laus, continue edendum porrigebatur. Commodissimum igitur hoc alimentum sub fortissima putamus motione, longe vero perniciosissimum iis omnino, qui hac ipsa prorsus destituuntur. Quam propter caussam, (a) Scoibutus heic eo difficilius dispelli poterat, quo aegrius commoda aliqua diaetae ratio, in summa recentium vegetabilium penuria, praefiniebatur, cum neque ad curationem instituendam, praeter species antiscorbuticas siccas, quidquam suppeteret. Inter medicamenta, quae contra hunc morbum praescribebantur, maxima in Armoraciis &acidis virtus sita fuit, non illis solum, quae sub nomine aceti prostant, sed in acido praesertim Vitrioli, quod duplici caussa iis praeferri meretur. Nam, si sufficienter dilutum, vice potionis, quotidie usurpetur, non solum alcalescentiam humorum corrigendo sed corsistentiam quoque sangvini nimis resoluto restituendo, vim suam exserit. At vero, cum justa, in hoc morbo tollendo, diaeta utramque faciat paginam, consultissinum, quin immo summe necessarium duco, ut sufficieis Brassicae conditae copia, sub tali expeditione nautis aservetur, quae &comparari &conservari facile poterit. Efficacissimum autem haec, contra malum scorbuti cibim, quotidiano usu praebet, ut non solum morti affines, cum valetudine in gratiam redeant, sed illi etiam hni serventur, qui ab isto adhuc morbo alieniores depehenduntur. Cnjus rei ob diuturnam experientiam dijnissimus fide testis est Nobilissimus PRINGLE Medicis anglorum castrensis primarius.