Latin
LLLACI
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 69
Unproofread scanNot analysed yet
Praesenti vero seculo, cui &aliae scientiae sua debent incrementa, in id feliciter incubuere Naturae consulti, ut, quae in vasto latitant oceano, expiscarentur, eoque ipso, vestigia benignissimi Numinis, ibi non minus, quam in terra continente obvia, monstrarent. Mihi, cui has delicias propriis oculis intueri adhuc non contigit, pauca, quae navigantibus accepta refero, attulisse sufficiat, quo ipso, me rem Eruditis non adeo ingratam facturum existimo, praesertim cum hinc occasionem forte habeant, majori cura ea rimandi, quibus sedem in aquis dedit manus Omnipotentis. Quivis enim tractus Maris, non minus quam terrestris proprios suos alit hospites, ex quibus nautae queunt colligere sub qua latitudine, non minus quam longitudine, in immenso hoc pelago versantur. Sic PHAETON aethereus tantum intra tropicos; TROMBAS (Arundo indica fluitans C. B.) tantum extra Cap. b. spei &extra hanc PROCELLARIA capensis occurrit. Dolemus hanc scientiam in cunis quasi adhuc vagire, quod inde est repetendum, quoniam rudes plerumque, nullisque litteris tincti nautae &otiosi rerum spectatores, ne dicam osores, fere soli fuerunt, qui vastissima trajecerint aequora, speramus vero fore, ut &hanc scientiam, mitiora maneant fata. AEQUOR. Ingens illud AeEQUoR, utrumque Polum alluens, quod ad Asiam, Africam &Americam immensa voragine extenditur, aquam habet sub cerulescentem (Kalm. it. 2. p. 153. )Sale copiosiore foetam, perpetuoque fere motu fluxus &refluxus maris agitatam, inque superficie, a procellis, in undas altissimas jactatam, cujus in fundo non reperiuntur vegitabilia, utpote quae majori &luce &calore &aëre &motu, in sui conservationem indigent; inveniuntur tamen ibi varia animalia: Mammalia, Nantia &Pisces, eaque, quod mireris, oculis, intra densas tenebras, instructa. Quemadmodum terra continens, montium jugis evehitur, sic deprimuntur gurgites, unde, quemadmodum ulterius patebit, perspicitur, mare contrario sese habere modo respectu continentis, haud aliter ac in pacato &tranquillo littore, arborum umbras cernimus deorsum versas.