Latin
VEGETABILIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 70
Unproofread scanNot analysed yet
VEGETABILIA, FUCUS NATANS (Sorgazo Osbeck. it. 303. Kalm. it. 2. p. 139. 140. 144. 148) uncium illud vegetabile pelagicum, radicibus non haeret defixum in terra vel fundo ut aliae herbae, sed in extrema superficie aequoris, prati instar, natat &animalibus infra concursantibus alimento inservit. Hoc ipso sedatur mare, &fluctibus suffocatis pacatum evadit. In continente, natura incipit a vegetabilibus &definit in animalia, cum in mari, inverso ordine, suos producit foetus. Vegetabila illa, quae in continente, vegetationem inchoant, sunt Fungi &Musci, quorum locum in mari CORALLIA: LITHOPHYTA &ZOOPHYTA, floribus quidem, ut plantae, condecorata implent, sed quae facultate sentiendi seque movendi, animalibus propria, gaudere videntur. MADREPORAE simplices referunt in fundo Agaricos; pileus autem earum est inversus, &lamellae sursum protensae, ut taceam, MILLEPORAS Boletis non absimiles. Corallia haec, non trabibus putrefactis, nec humo infiguntut, sed saxis adhaerent; radices non agunt a Plantarum semine quodam germinato, sed natales suos debent animalculis, stipites suos fabricantibus; neque haec sursum crescere affectant, uti vegetabilia, sed plerumque deorsum tendunt. SERTULARIAE Muscos referunt, per fundum late spersae; flores earundem vivi sentientesque sunt animalia, multaeque earum species, numerum muscorum terrestrium aemulantur, uti has pulcre delineavit egregius Ellis.