Latin
INSECTA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 73
Unproofread scanNot analysed yet
),inter Fucos natantes &ramenta cursitat supra aquam, eodem modo, quo Cancer pelagicus (Osb it. 307, Kalm. it. 2. p. 176.) infra prata haec dispersa Fuci. PISCES. PISCES in alto pelago degentes, diversi plerumque sunt ab illis, qui littora petunt. SYGNATHUS aequoreus &pelagicus (Osb. it. 308.) &argenteus, (Osb. it. 302.) corpore tenui, inter Fucum natantem tranant, sicuti etiam Hippocampus. VOLITANTES Pisces (Osb. it. 286. 285. Kalm. it. 2. p. 135, 147, 149.) in alto pelago frequenter extra aquas evolantes conspiciuntur, uti TRIGLA volitans, EXoCOETUs volitans, GASTEROSTEUS volitans, PEGASUSQUE volitans exagitati a suis hostibus Coryphaenis. Patria cum prioribus eadem est voracibus illis SCOMBRis, e quibus praecipuae sunt Pelamis (Osb. it. 97.) vulgo Bonit (Kalm. it. 2. p. 145. ),&Thynnus vulgo Abecor (Loest. it. 102. Osb. it. 69.) ,&Glaucus (Osb. it. 296.) &GASTEROSTEUS Ductor; horum Ductores (Osb. it. 72. Hasselq. 366.) ,satellitii instar, suum plerumque comitantur Squalum. ECHINEIS brevibus praedita pinnis pro longissimo itinere, quod saepe in Indias usque dirigere solet, piscibus majoribus, verticis ope, adhaerere potest, quo ipso, equo quasi conducto, vehitur. CORYPHAENAE, uti pulcerrima Hippurus, (Loest. it. (Osb. it. 308.) &Pomphylus, rapacissimi sunt pisces pelagi, qui insectantur &in fugam conjiciunt reliquos, uti CYPRINOS pelagicos (Osb. it. 305.) CLUPEAS tropicas (Osb it. 300.) quo circa, fugaces illi pisces volantes, plurium altitudine ulnarum supra mare exilientes, in naves earumque vela saepe involant, violentas hostium manus evitaturi. Cataphracti in aspero hoc inter Corallia Elemento, ipsi sunt Pisces ut TRIGLA cataphracta, ESox osseus. OSTRAGIONES, DIODONTES, CENTRINE, PEGASUS, HIPPOCAMPUS aliique.