Latin
AMPHIBIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 74
Unproofread scanNot analysed yet
AMPHIBIA. AMPHIBIA, quae in alto versantur mari, specie diversissima sunt a terrestribus. TESTUDO Midas, dormitura pelagi superficiem petit, resupinataque natat (Osb. 66.) ,noctibus ad littora adscendit, ubi incultas inter cautes, in Arena testaceo-calcarea, ova sua ponit (Osb. 293.) Voraces SQUALI (Osb. it. 293, 78, 70, Kalm. it. 2. p. 147.) Tigridum instar currentes, celerrimum navium cursum aemulantur, obvia quaevis deglutientes. LOPHIUS compressus (Osb. it. 305.) inter Fucum natantem degens, Scyllaeas sectatur &consumit. AVES. AVES Marinae multum diversae sunt ab avibus terrestribus. Hae stolidae homines non metuunt, cum experientia non edoctae, hominem esse ferocissimum omnium animalium, nesciant. PROCELLARIAE pelagicae nostris similes hirundinibus, stupendas supra undas, facile adeoque firmiter currunt, ut Alaudae supra porcatos agros, culices minimos prehensurae. Procellaria aequinoctialis (Osb. it. 77. Toren. it. 321.) &capensis (Osb. it. 75. Toren. Toran. it 321.) intra tropicos, pisciculos &vermes insectatur. PHAETON aethereus s. avis tropica (Osb. it. 291. rem, primo intuitu distinguendus taeniis s. loris duobus caudae, alte sese evehit, intra calidos tropicos Pelagi. DIOMEDEA exulans &PELICANUS Aquilus (Osb. it. 292.