Latin
J. LECHE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 87
Unproofread scanNot analysed yet
Ciliorum loco membrana est cylindrica, striainterdum in radios s. cilia fissa, nivea, apice ta, hians, per quam contenta capituli exploduntur maturo fructu; tecta est haec operculo uti in reliquis muscis. Contenta massae viridi assimilantur, ope fibrarum subtilium vel vasorum membranae capituli adnexa, eidemque paralellae occurrunt fibrae. Tempore in aridam vesiculam mutatur totum vasculum, unctuosa luteo viridi massa intus contenta, in farinam ejusdem coloris eunte. Latus tenuius capituli solem continuo spectat; dum radiis lucis illuminatur caput elevatur; frigida vero &arida tempestate idem latus ad terram nutat, jucundiori vero aura coelum suspicit. Praecipuum autem quod in hoc vegetabili observavi, cuique nec simile ab ullo Botanico visum est, inprimis heic monere necessarium duco. Constat capitulum, uti dictum est, suo vasculo, eidemque imposito operculo, ut in reliquis muscis; cum autem aperio suspensa manu hoc operculum capituli, video istud semper a parte interna versus basin perforatum, in quod foramen se insinuat membrana ciliaris, quamaturo fructu in cilia solvitur. Sed quod notatu dignissimum e summitate hujus foraminis, intra praedictum tubum operculi, dependet Stamen unicum, perfectissimum, constans basi tenui &Filamento filiformi brevi, apice Anthera turbinata, quae deorsum tendit inter cilia &respicit cavitatem vasculi, e qua dehiscente pollen depluit siccus in farinam seminum. Inquirendum itaque judico, num hoc phaenomenon etjam in reliquis muscis obtineat? quod tum aperiet viam ulteriori indagini.