Latin
CRITICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 5 88
Unproofread scanNot analysed yet
CRITICA. Dum BUXBAUMIUS dicit capitulum findi vel secundum longitudinem dehiscere, a vero maxime deflectit; nam tenuior illa membrana lateralis a crassiore nec finditur, nec dirumpitur; eadem ratione capitulum quoque depinxit gibbosius ad basin, quod tamen longe aliter se habet. MICHELIUS non minus a veritate dissentit, dum huic Folia tribuit Ordinem hujus vegetabilis naturalem determinatu fateor difficilius esse. Muscorum est foliis gaudere, Fungorum vero carere. Muscis propria calyptra est, licet non adeo universalis haec sit nota; nam Lycopodium, Sphagnum &Phascum nullam habent calyptram. Ingenue fateor proprietates sequentes Muscis propinquius illud reddere: ut tempus hybernum, radix tomentosa, stipes tenax coloratûs, capitulum basi inarticulatum coriaceum, apice operculatum operculo deciduo, sub quo membranea ciliaris, per quam semina exeunt: adeoque eosque non video quare non potius muscis adnumereitur. E contrario in eo, quod aphyllum sit, cum Fiungis convenire videtur; sed fungi aliam habent consistentiam, diversum modum proveniendi, nec operculo aut sub operculo ciliis instructi sunt. GENUS. Character generis Buxbaumiae. *Fructificatio Hermaphrodita.