Latin
10
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 10
Unproofread scanNot analysed yet
In animalibus majoribus medulla ad alterutram extremitatem coacervata est &organisata in corpus Gerebri, quod tot partibus distincte nominatis, tamque admirabili fabrica est constructum, ut nulla hucusque mechnanismum ejus &organismum rimari potuerit humana perspicacia; in hoc autem mentis sedem esse quaerendam eo minus dubitamus, quo certius ex Pathologicis novimus, defectus, heic existentes, Mentem perturbare; ut e. gr. e callo in cortice cerebri Maniam; ex hydatide in cerebro vertiginem oriri pateat. Animalia, quibus capacior est percipiendi facultas, majorem quoque habent officinam mandatis ejus exsequendis idoneam. Sic plurimae partes cerebri numero diminuuntur, ut variae partes cerebri, quae sunt in Quadrupedibus, in Avium cerebro desint, Piscium vero longe pauciores sunt, Insectis nullum videtur esse cerebrum, nisi forte tenue &exile filum, &Vermes, qui capite carent, cerebro gaudere non possunt, nec praeter sensationem &exilem valde motivitatem, alios videntur praestare effectus animales. §. XIV. Conspirant itaque animalia &vegetabilia inter se duabus partibus constituentibus, medullari nempe substantia, quae Vita est, &corticali substantia, quae Naturae nutrimenta conciliat. Haec apud vegetabilia vasis constat, quibus in animatis Systema vasculosum respondet; ipsi enim musculi, qui inter vasa perreptant, non sunt nisi Folia, apice suo adnexa, ut motum ab interno quopiam pellente adquirant, quando ab externo habere nequeunt. Quemadmodum igitur medullaris substantia in generatione diversam a corticali essentiam constituit, ut illa apud plantas a parte foeminina, haec vero a parte masculina manifesto proveniat, ita non possumus non apud animalia, in aequabili naturae cursu, Neque eandem nobis proponere legem naturae. hoc esset in animalibus perceptu difficillimum, nisi structura cordis admirabilis, viscerum organisatio, organa sensuum mirifice constructa, primordio tam simplici percipiendo insignem objicerent difficultatem.