Latin
9
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 9
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem substantia medullaris, quae vegetabilibus est, in animalibus quoque obtinet, ubi medulla spinalis nominatur; quae tenuia emittit filamenta suis vestita meningibus, unde Nervi constituuntur: qui sunt fila tenuissima medullae; sic medulla ut in nervis opticis perspicue cernitur, ad partes sensibiles &motivas totius corporis sese exporrigunt. Nulla adhuc nervorum in vegetabilibus sunt vestigia; Nervis omnino omnis sensatio &motus animalium debet originem: nullum enim punctum sentit, nec ulla fibra contrahitur, motumque efficit, nisi eo pertingunt nervi. Ut vero e substantia medullari oriuntur nervi, ita sensus &motus omnis medullae videtur adscribendus: Et quia vegetabilia nervis &musculis destituuntur, difficillimum omnino erit de sensatione eorum quidquam constituere: Nondum certe nobis eandem ostendere potuerunt plantarum Anatomici. Quod enim ad Mimosas Oxalidesque sensitivas attinet earum forte alia est ratio. §. XIII.