Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 23
Unproofread scanNot analysed yet
Ponas enim Tabacum e. g. 40329 quotannis producere semina, nec ullum in hoc consumendo esse occupatum, facile talis planta omnes opprimeret alias. Ipsa enim cogitatione adsequor, fieri non posse, ut, quae simul Sapientissimus Creator instituerit, subsistere desinant, suumque ordinem &ustam proportionem deserant. Atque hinc ad necessariam in regno naturae Politiam recte concludi poterit: Regnum enim sine regimine, sine ordine &inspectione, ad interitum indies inclinaret. Politiam vero vocamus justam in republica curam atque administrationem. Firmatur autem haec mea sententia, si Naturae seriem, quousque potuero, sequar. Tum enim aperte video, animalia primario ob plantas esse instituta, non vero plantas propter animalia, nisi fine secundario. Ut non satis sciam, an mundus commode subsistere posset, si vel unica animalium species desideraretur. 7. ANIMALIA autem instituta sunt. Ad proportionem inter vegetabilia servandam. Ad theatrum ornatum praestandum, superfluis &imutilibus e medio sublatis. 320 Ad Impura e putredine &fermentatione cadaverum sed vegetabilium corruptorum, stercore &c. removenda, ut Creatoris ubique exsplendescat perfectio. 420 Ad multiplicationem &seminationem, &quae plura sunt vegetabilium commoda promovenda. Hunc vero textum explicaturus, ad amplitudinem &profunditatem obstupesco, &sufficientem desidero rerum scientiam, quae tot hominum aetates integras, totque seculorum experimenta sibi deposcit. Sufficiat igitur mihi, si leviori mea experientia viam posteritati ostendero, quam emetiri vix ullus potuerit. 8. VERMES quidem primum mihi praebero deberent objectum, sed silentio illos praetermittere vel ideo cogor, quod profundissimam maris abyssum, ubi maxima ex parte delitescunt, adcuratius explorandi optata omnibus defuerit occasio. Ad reliqua igitur statim propero.