Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 24
Unproofread scanNot analysed yet
9. INSECTA, naturae in continenti ministri copiosissimi, quae numero specierum cum ipsis plantis certare videntur, priscis aetatibus adeo fuere contemta &nihili aestimata, ut in poenis, peccatorum labem sequentibus, ponerentur. Neque enim percipere potuerunt, cur haec DEUS in orbe nostro produxerit. Unde etiam tantus horum animalculorum fuit neglectus, vix ut ullus eadem rimari curaverit ante nostra tempora, quibus, in his quoque, maxima Creatoris oeconomia coepit innotescere. 10. Ex his certa sunt, quae tantum vegetabilibus adhaerent, eaque maxime, quamdiu larvae sunt, consumunt, ut Papiliones, Phalaenae, Chrysomelae, Tenthredines, Curculiones, Meloës, Aphides, Cocci, Grylli, Cicadae, &c. &vix ullam invenire licet plantam, his non expositam. Sed haec, non minus quam vegetabilia, suis quaeque locis distincte sunt collocata, quod infinitis exemplis docet Pandora Infectorum. Unumquodque suam praecipue plantam habet curandam quae ubi non sufficit, alias obtinuit nonnullas, quibus, necessitate adacta, vitam ac speciem conservet, donec determinata illa succreverit. e. g. Bombyci datum est, ut folia Mori comedat, his vero justa copia non praesentibus, Lactucae &nonnullorum arborum foliis vitam quidem traducit, sed minus commode; id quod minor ejus nitor, moles, vivacitas, &serici fragilioris quantitas diminuta testatur. Nonnullis praeterea insectis folia, aliis flores, pericarpia &semina aliis, alimenti loco, sunt destinata. Sic Papilio Brassicae folia Brassicae, Tenthredo Scrophulariae folia Serphulariae, Curculio Scrophulariae ejusdem fructificationes, Curculio nucum Nuces coryli, Phalaena Pomonella pericarpia Pyri, Phalaena Strobilella strobilos Abietis comedit, &sic porro. 11.