Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 34
Unproofread scanNot analysed yet
Quem etiam finem subordinatio, de qua diximus, animalium insigniter promovet. VI. Ex eo, quod Deus in Politia Naturae ministerium quodvis suo stipatum esse voluerit commodo, cum exacta lucri &diligentiae proportione, discant oeconomi, servos officio suo nunquam recte satisfacere, nisi ex impigriore labore, quodpiam ad ipsos inde redundaverit commodum specialissimum. VII. Ex instituto naturae pariter admonemur MUNIA ita esse distribuenda, ut non uni plurima, sed singulis sua tradantur expedienda; Hinc in opificiis humanis videmus eos, qui unicam, sed perfecte, excolunt artem, lautius plerumque vivere, quam qui plurimis se immiscent opificiis. VIII. Ex cognitis colligimus, quanta sit cujusque INSTITUTI Naturae necessitas, adeo ut, si vel unus desideraretur Lumbricus, humus corrumperetur aqua stagnante, &mucor inficeret omnia. Si vel unus in animalibus deesset minister superior, maxima ordi clades esset metuenda. Quiscula, quae proportioni Dermestis pisorum servandae destinata est, telis absumta, pisorum in America boreali secuta est ruina. Si in terris nostris Passeres perirent omnes, Gryllis aliisque insectis nostrae praedae forent plantationes.