Latin
REGNUM ANIMALE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 35
Unproofread scanNot analysed yet
merica Suibus destituta, Serpentibus ad perniciem usque abundaret, nec minus in patria nostra, domiciliis ac bonis Mures detrimenti adferrent, si Felium prorsus interiret familia. De aliis naturae famulis, ad minimum usque insectum, idem est sentiendum, cum sapientissimus rerum Auctor nihil sine caussa ac ratione unquam egerit. IX. Videmus legem singulis rebus inscriptam, atque ad Generationem, Sustentationem &Conservationem tres constitutos esse, quasi stimulatores; Libidinem, Famem atque Dolorem; interdicta Olfactui aeque ac Sapori Deus insculpsit, prius ad substantiam medullarem, posterius ad corticalem. X. Res etiam non parva in MAGNITUDINE retum sapienter temperanda cernitur. Si enim Creator Cicindelas, Libellulas, Scolopendras, Leonibus aequasset, tam de nobis, quam de ceteris animalibus majoribus actum foret. XI. Ad PURITATEM atque munditiem, tam in solido, quam fluido, procurandam, quanti sint ministrorum exercitus, tum antea (§. 16.) ostensum, tum experientia quotidiana est manifestum. XII. In proportione, stupendo illo Conditoris artificio, illud maxime admiramur, quod MINIMA quaeque animalcula, copiosissime propagentur, &difficillime exstirpari queant. Id enim extra controversiam est, quod unica insectorum species, licet minutissima, ad quamlibet villam plura consumere ac auferre, &per consequens plura efficere valeat, quam posset Elephas. Insecta vero neutiquam per omnia speciei individua exterminari possunt, cum Elephantem vel unum destrueret telum. XIII. Maxime quoque LONGAEVAE parciorem habent propagationem. Accipitri quatuor per annum nascuntur ova; Gallinae vero triginta &quinquaginta; Columbae per mensem duo; Lepus quotannis saepius speciem propagat. Apis in unico anno 40. o00 saepius deponit ova. XIV.