Latin
BELGICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 45
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quum imbres &aqua ab ipso aëre defluens tanta facile copia congregari posset, ut solum hoc subpaludosum inundaretur, in parva dividitur haec terra jugera, quemadmodum agri nostri Lacunis (Slooteen) distincta, in quas defluit aqua, quae etiam pratis loco sepimenti inserviunt; inter has majores profundioresque passim ducuntur Fossae (Weeteringen), ceterarum quasi matres, in quas minores aquam exonerant. Deinde magni Canales (Bujtenwaters) latitudinem amnis Upsaliensis aequantes, ab una ad alteram urbem, immo etjam multis aliis locis sunt effossi, omnes in oceanum exeunt. Hi canales, imprimis qui navigantur, incredibili sumtu saepius palis sunt firmati, ut latera perpendicularia persistant, &terra e canalibus ejecta, a lateribus vallis instar aggesta est, ne aqua, quae in his ipsum solum saepe superat altitudine, defluat, quae ab una parte pro via publica saepe complanata atque parata conspicitur. Exiguae ad fossas Molae alatae sunt exstructae, quarum alae minimo etjam vento circumvolvuntur: harum est negotium per Cochleas Archimedis aquam ex Fossis in ipsos Canales evomere, quamque saepe tanta in copia canalibus ingerunt, ut in his aqua altius ipsa adjacente terra exsurgat. Ad ostia canalium, ubi in mare egrediuntur, in aggeribus Fores seu valvulae constructae sunt, quae, ut defluat aqua, existente maris defluxu aperiuntur, sub refluxu autem occluduntur, ne mare intret terramque inundet.