Latin
BELGICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 46
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur provincia facile tota, si loca Germaniae proxima excipias, ortum versus &aquilonem, pratum constituit depressum ac paludosum, cujusmodi apud nos pratum est regium, si excipiantur Dunae oceanum excludentes, vel interius aliquando obviae. §. III. CLIMA convenit cum Scaniae campestris; Hiems enim aquam in glaciem convertit, quae per unum, vix alterum, mensem tantum durat: humilis terrae situs finitimumque mare multos producit vapores, &humidum frigidumque coelum, satis grave vernali, maxime vero tempore autumnali. Ab oceano interdum adscendit, rarius licet, quaedam Nebula spissior (Zeevlaam) quae passim regionem obumbrat, &plantationibus inimica obambulat. CIVES neque corpore, neque animo sunt leves, sed firmi atque graves in novitates quasvis &hypocheses non temere irruunt, nec novis irritantur inventis, sed detecta ex indubiis solidisque principiis ad maximum fastigium deducunt. Regio quae per se vix quidquam praeter lacticinia, &quae a re pecuaria, heic praecipue culta, derivantur, producit (agri enim tam humili terra institui rarius possunt), omnibus tamen rebus abundat: ex Polonia Frumentum, Ligna ex Norvegia aliisque locis habet, omniaque eo facilius acquirit, quod pecuniis sunt venalia, quarum heic maxima est abundantia, &cives optime nummati ideo aestimantur.