Latin
BELGICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 49
Unproofread scanNot analysed yet
CULTURA effecit, ut vix ullus locus maneat incultus, exceptis tantum quibusdam arenariis siccissimis Dunis, Elymo arenario &Arundine arenaria (belm,) tantum luxuriantibus, sed in his Cuniculorum tanta reperitur copia, ut cum lucro elocentur: Ad dunas tamen plantationes variae plantarum officinalium sunt institutae, quae inde per totam fere Europam vendi solent: Nonnulla hinc inde Saliceta ad corbes plantata conspiciuntur, praeter Arbores ad ambulacra &juxta villas hortosque consitas: Gens pulcerrimis floribus prae reliquis delectatur, ideo praecipue juxta Harlemum plurima atque optima plantarum bulbosarum cultura floret, quae ibi in terra arenosa felicissime luxuriant, pen totam fere postmodum Europam vendenda; Studium ornatus cujuscunque in hoc populo effecit, ut ad suum fere quisque aedificium floribus conspicuum habet hortulum, opulentiores vero maximos &splendidissimos adonarunt Hortos, arboribus, ambulacris, angiportibus, piscinis, statuis, topiariis conspicuos &c. in quos plurimi rariorum plantarum exoticarum copiam introduxerunt, ut cum pretiosissimis hortis Academicis certent: Ex his memoriae jam occurtunt CASP. FAGELII, pensionarii ordinum Hollandiae hortus Leuwenhorstii, quem vel oculis usurpasse gloriabatur Tournefortius. SIMON. BEAUMONTII, Secretarii statuum Hollandiae, hortus Hagaecomitum a Kiggelario descriptus. HIERON. BEVERNINKII hortus Wardemondensis, ex quo Breynius in priori suo prodromo, rarissimas suas collegit plantas; ut GEORG. CLIFFORTII hortum Hartecampensem, vere regium, reticeam, in quo Nob. Dn. PRAESES per triennium occupatus, felicissime Botanicen reformavit.