Latin
BELGICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 48
Unproofread scanNot analysed yet
Gens luxu in vestibus &epulis minus indulget, si excipias Theam &Coffeam, sed splendidis Palatiis, comte ordinatis, optimeque purgatis, immo purissimis lotisque concamerationibus delectatur. Nusquam majori commoditate iter constituitur, quam heic illorum navigiis palustribus (Trek Schuyten) quae alternis fere horis Canales pertranseunt, ab una ad alteram urbem equo promota, in quibus permulti homines, tecti velut vehiculo, a pluvia &aere immunes, sedere possunt. Scientias maxima cum sollicitudine semper coluerunt Belgae, illustrissimae hinc sunt ipsis Academiae, ut LEIDENSIS, ULTRAJECTINA, HARDEROVICENSIS, GRONINGENSIS, FRANEQVERIANA, ad quas studiosi ex Germania, Anglia, Gallia, Italia, Rutheno, Svecia, Dania &c. affluunt: Doctissimos quoque viros, saepe ab exteris, Professores elegerunt, ut aemulationem excitarent, eaque Academias redderent illustriores. Provincia per se simplicissima, multorum tamen opibus &ingeniis omnium amoenissima facta est, non tantum per urbes magnificas Amstelodamum, Roterodamum, Leydam, Delphiam; Ultrajectum, Middelburgum, Hagam &c. sed etiam per pascua praestantissima, cum per praedia egregiis palatiis hortisque ornata, imprimis utrinque ad Canales sita, quae inter se splendore, amoenitate &ordine certant, ut peregrinus hic primum adveniens omnemque hanc magnificentiam videns, non possit non in summam rapi admirationem.