Latin
BELGICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 52
Unproofread scanNot analysed yet
CAMPEN, urbs Transisalaniae, Anthemis valentina, Euphorbia cyparissias, Centaurea Calcitrapa. HARTECAMPI Teucrium Scorodonia. BREDERODAE Arum maculatum. VELSEN Bunium Bulbo-Castanum. MUYDENBERG Eryngium campestre, Genista anglica. HARLEMI in muris Antirrbinum Cymbalaria &in ruderatis parietaria officinalis. ZEELANDIAE Crithmum maritimum, Convolvulus Soldanella, Atriplex portulacoides. OFFICINALES plantae heic sponte provenientes variae sunt, ut Gratiola, Althaea, Soldanella; Arum, Asarum, &c. Hedera rusticorum parietes ac aedificia saepe contegit. Asparagus vix ullibi in Europa praestantior majorque, quam juxta Harlemum viget. Equisetum prope Ultrajectum copiose crescit, &cum Boves ex Frisia, illo non adsvetae, Ultrajectum veniunt &illud comedunt, marcescunt inde &tanquam lento veneno pereunt, teste Bidlo. Plantae in Belgio non possunt non sollicite esse investigatae, in regione ubi tot Botanici praestantissimi floruerunt &terram perquisiverunt, praecipue vero a Botanicis professoribus Academiae Leydensis, qui semper operam dederunt, ut hortum Leydensem plurimis, quantum fieri potuit, plantis angerent, ut Clutius, Clusius, Pavius, Vorstii, Syenus, Hermannus, Boerhaavius, Royenii, ut taceamus Muntingios, Kiggelarium, Hartogium, Westerbergum, Wachendorfium, Breynium, Commelinum, Moehringium, Praesidem, &adhuc florentes Gronevium consulem Leydensem; Royenos, Profess. Botanices Leydenses; Burmannum Prof. Botan. Amstelodamensem; Habnium Profess. Botan.