Latin
BELGICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 6 53
Unproofread scanNot analysed yet
Ultrajectinum; duo tamen mihi sunt imprimis Auctores, quibus praecipue fuit scopus, ut exercitum Florae Belgicae instruerent, nempe Commelinus &Gorterus. COMMELINUS Job. Senator olim urbis Amstelodamensis &praesectus horti Botanici, cujus Catalogus plantarum indigenarum Hollandiae, Leydae 1709. duodecimo, plantas 776 continet, ordine alphabetico dispositas, cum Casp. Baubini inprimis &antiquiorum synonymis, locisque natalibus. GORTER David antea Professor Harderovicensis, hodie Archiater imperatricis Ruthenicae nobilissimus, cujus Flora Gelro-Zutphanica Harderov. 1745, octavo, plantas 604 continet, quibus addita Appendix. Harderov. 2757 octavo, plantis 80 adaucta, valde compendiose &distincte methodo Nob. Dn. Praesidis, secundum genuina genera &cum propriis differentiis, nominibus indigenis &locis natalibus adornata. Hos duos, ut Auctores &duces principes, sum secutus, nomina eorum in Trivialia reduxi, &pro synonymis numeros ipsorum plantis adjeci, quorum prior COMMELINI, posterior GORTERI Floram respicit; paucas ex horto Boerhaavii Lugduno Batavo, signo +apud illum notatas, non nullas ex horto Cliffortiano addidi, Cyperus fuscus